Vbi sōlitūdinem faciunt pācem appellant...
15.10.2025 02:33 — 👍 5 🔁 0 💬 1 📌 0@emmanuelsilvius.bsky.social
[LAT] Linguae Latīnae magister litterārumque humāniōrum dīligēns cultor. 🇧🇷
Vbi sōlitūdinem faciunt pācem appellant...
15.10.2025 02:33 — 👍 5 🔁 0 💬 1 📌 0Tandem aliquandō omnium homunciōnum scelestissimus, cui nōmen Bolsonaro, jūre in carcerem dētrūdētur. Melius enim sērō quam sērius!
12.09.2025 01:40 — 👍 0 🔁 0 💬 0 📌 0"Nichil est autem dulcius bene impensi temporis memoria." - Petrarca, De Rem., CXV
23.04.2025 16:31 — 👍 2 🔁 0 💬 0 📌 0Mortuus est Papa Franciscus. Requiescat in pace.
21.04.2025 08:43 — 👍 1 🔁 0 💬 0 📌 0Ecce pellicula luculenta de consiliis Guarini Veronensis, viri doctissimi, ad linguam Latinam bene colendam. Spectate, sultis!
youtu.be/nAsIVKnIetI
“The end crowns the work.” #lingualatina
25.03.2025 17:46 — 👍 11 🔁 1 💬 0 📌 0Utut est, petam nunc lectum; conabor enim recreare vires inter maximos calores qui partem aquiloniam Brasiliae torrent.
22.03.2025 04:54 — 👍 2 🔁 0 💬 1 📌 0Admodum pauci, proh dolor, identidem Latine hac loquuntur.
22.03.2025 04:44 — 👍 0 🔁 0 💬 0 📌 0Pauxillos post satis amoenos dies imbribus praeditos, nunc iterum nimii sunt calores, quibus, etiamsi nox est, sine fine vexor. Utinam mox reveniant nubes imbriferae, quae temperent hunc caeli statum!
22.03.2025 04:42 — 👍 1 🔁 0 💬 0 📌 0Optimum quidem colloquium habuerunt magistrae Ester et Katia de luctu apud Catullum. Lusitanice loquentibus suadeo ut pelliculam spectent, vel saltem audiant.
youtu.be/WMMGoOWbIUM
Gratulor et Nataliae et Collegio Latinitatis de incepto!
25.02.2025 23:18 — 👍 0 🔁 0 💬 0 📌 0Licet interdum huc venire litterarum humaniorum divulgandarum gratia. Vobis suadeo, si viginti quinque minuta habetis, ut hanc pelliculam spectetis, qua in pellicula Natalia Čepeláková explicat Catulli carmen VIII.
youtu.be/dfzwSudyBM8
Pluresne jam adsunt homines Latine tantum scribentes?
04.02.2025 17:44 — 👍 0 🔁 0 💬 2 📌 0Iamdudum enim factum est, cum postremum hac quicquam scripsi.
04.02.2025 17:44 — 👍 0 🔁 0 💬 2 📌 0Hodie, diis gratiæ, jam fungitur sedes retialis. Euge!
08.01.2025 03:20 — 👍 1 🔁 0 💬 0 📌 0Num quis vestrum scit quid factum sit?
06.01.2025 21:39 — 👍 0 🔁 0 💬 1 📌 0Nescio cur sedes retialis, cui nomen "Lexica Linguax", non fungatur. Heri, si bene recordor, usus sum lexico retiali, sed hodie jam non valui id facere.
06.01.2025 17:44 — 👍 1 🔁 0 💬 1 📌 0Postremam hujus anni recitavi scholam de lingua Latina apud Institutum Agoræ, Universitatis Fœderalis Provinciæ Potingiensis.
11.12.2024 01:33 — 👍 3 🔁 0 💬 0 📌 0Non ita pridem, parum scripsi de genere piscium, quorum dentes tanquam novaculae sunt.
scripturiens.blogspot.com/2024/11/dent...
Quanam de causa vexamini?
23.11.2024 23:13 — 👍 1 🔁 0 💬 1 📌 0In imagine videri potest tabula picta, cui titulus est "The Fairy of the moon", ab Hermanno Kaulbach pictore, anno millesimo octingentesimo nonagesimo primo. Cernitur ceterum femina in Luna sedens, dum manu dextra per aethera spargit pulverem ad modum parvularum stellarum scintillantem.
Luna, caelestis peramica, noctu,
sis, vide quantum patiar dolorem;
nunc, egens illis basiis anhelis,
cogor amare!
Euge! Gratulor enim vobis de incepto vestro.
23.11.2024 22:32 — 👍 1 🔁 0 💬 1 📌 0Velim plures videre homines Latine loquentes. Admodum pauci hic versantur!
23.11.2024 22:30 — 👍 1 🔁 0 💬 0 📌 0Parō nunc libellum.
19.10.2024 15:48 — 👍 2 🔁 0 💬 1 📌 0Hac sede retiali nunc possumus pelliculas non modo compartiri, sed etiam et praesertim edere.
11.09.2024 20:58 — 👍 1 🔁 0 💬 0 📌 0Nunc prorsus exaro thesis doctoralis adumbrationem, quam dabo una cum nomine meo Universitati Foedereli Provinciae Potingiensis. Si omnia bene cesserint, potero anno ineunte totum me tradere thesi ipsi perscribendae.
11.09.2024 20:54 — 👍 1 🔁 0 💬 0 📌 0Ubinam homines Latine loquentes latent?
04.09.2024 14:53 — 👍 5 🔁 1 💬 1 📌 0Conabor hic reperire homines Latine loquentes.
02.09.2024 16:21 — 👍 0 🔁 0 💬 0 📌 0Haud facile est reperire homines Latine loquentes hic.
10.04.2024 00:10 — 👍 0 🔁 0 💬 1 📌 0Salvete!
09.04.2024 23:37 — 👍 2 🔁 0 💬 1 📌 0